- ABSOLUTO (in)
- in ABSOLUTOin libris Coloniarum, Coeterum in absoluto remansit: terminus est Agrimensorum; pro Absolutum.Apud illos autem absolutum docitur, quod assignatum ac limitatum non est. Sîc in soluto, pro solutum, quod idem cum absolutum, Dicebantur autem relicta ac soluta, illa loca, quae propter sterilitatem relinquebantur, nec assignabantur, aut mensuris vel limitibus obligabantur. Aggemus, Haec autem sunt loca, quae in soluto dicuntur, quae aut in saxosis et sterilibus locis sunt, aut in paludibus, ubi nulla potuit exerceri cultura. Pingues enim agri tantum, aut illi in quibus cultura exerceri poterat, assignatione dividebantur ac metabantur. Virgilius Ecl. 1. v. 71.Impius haec tam culta novalia miles habebit?Barbarus has segetes?Unde metatus ager, de assignato vel opimo et pingui, apud Horatium, l. 2. Serm. Sat. 2. v. 114.---------- Videas metato in agello?Cum pecore et gnatis fortem mercede colonum.Vide. Salmas. ad Solin. p. 682.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.